- PRAEPESINTHUS vel PREPESINTHUS
- PRAEPESINTHUS, vel PREPESINTHUSinsul. parva maris Aegaei, una Sporadum, a Melo parum distans in Austrum, Arzemara Nigro. Argentiera, Baudrando, prope oram Meli Borealem iuxta promontor. Album. Strabo dicam scribit Artemidoro, quod Prepesinthum, Gyarum et Oliarum Cycladibus accenseat; Tamen de Gyaro Varro et Hyginus, et de Oliaro Plin. l. 4. c. 12. Stephanusque idem sentiunt. De Prepesintho praeter Geographos, eosque paucissimos, non meminit ullus veterum, quod quidem sciam. Nempe propter saxa, aut arenas deserta fuit insula; sed propter saxa potius, ut suscipatur Bochart. l. 1. Chanaan, c. 14. Nam Prepesinthum dici putat, pro Tretesintho, quomodo πίςθυρες pro σέςςαρες, quasi saxosam dixeris. Syris enim et Phoenicibus, tarsa, et primâgeminatâ tartisa, saxum aut rupem sonat. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.